monumenta.ch > Plinius > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 25
{V} quae singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certu sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione superque de morte non cogitant.